monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 1
Si non licet vobis, Romani imperii antistites , in aperto et edito ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum, palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in caussa Christianorum; si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere; si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis sectae huius infestatio obstruit viam defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum literarum ad aures vestras pervenire. Nihil illa de caussa sua deprecatur , quia nec de conditione miratur. Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, caeterum genus, sedem , spem, gratiam, dignitatem in coelis habere. Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur.